| exercet fatigat, ut "nate Iliacis exercite fatis". hoc | 1.431.1 |
| autem participium ab exercitu, id est militum multitudine, decli- | |
| natione discernimus; nam nomen quartae declinationis est, partici- | |
| pium secundae, ut visus, huius visi vel visus; passus, huius passi | |
| vel passus; auditus, huius auditi vel auditus. {⁴³exercet] fatigat | 5 |
| et subiecit, quibus rebus exercitae fatigentur.}⁴³ svb sole in sole, | |
| ut "namque sub ingenti lustrat dum singula templo", {⁴³vel | |
| quamdiu sol est.}⁴³ gentis fetvs ad laudem apum hoc pertinet. | |
| {⁴³et bene 'gentis fetus', quia non singulae de singulis nascuntur, sed | |
| omnes ex omnibus,}⁴³ quod in quarto georgicorum melius intellegitur. | 10 |