| vnivs ob noxam in istis sermonibus unius illius ipsius | 1.41.1 |
| naturaliter media producitur syllaba, sed cum opus est corripitur | |
| hac excusatione: nam quotiens vocalem longam vocalis sequitur, ei | |
| vires detrahit, ut est "insulae Ionio in magno et sub Ilio alto". | |
| et ob hoc mutant accentum; in Latino enim sermone cum paen- | 5 |
| ultima corripitur, antepaenultima habet accentum, ut hoc loco 'unius | |
| ob noxam' et contra "navibus infandum amissis unius ob iram | |
| prodimur". noxam pro 'noxiam'. et hoc interest inter noxam | |
| et noxiam, quod noxia culpa est, noxa autem poena. {⁴³quidam noxa | |
| quae nocuit, noxia id quod nocitum accipiunt. sane latenter tangit | 10 |
| historiam; dicitur enim Minerva in tantum ob vitiatam Cassandram | |
| in templo suo solius Aiacis poena non fuisse contenta, ut postea per | |
| oraculum de eius regno quotannis unam nobilem puellam iusserit Ilium | |
| sibi ad sacrificium mitti, et quod est amplius, de ea tribu, de qua Aiax | |
| fuerat, sicut Annaeus Placidus refert.}⁴³ fvrias amorem, ut in bu- | 15 |
| colicis "seu quicumque furor". {⁴³alii sic accipiunt, quasi illum in | |
| furore deliquisse dicat, Troianos scientes.}⁴³ oili Oilei. et non vacat; | |
| nam et duo Aiaces fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira {⁴³armorum}⁴³ | |
| Telamonius, hic amore, {⁴³qui Cassandram in templo Minervae capto | |
| Ilio stupravit}⁴³. et est graeca figura, si dicamus 'Aeneas Anchisae' | 20 |
| et subaudiamus filius. hac autem figura utimur circa patres et circa | |
| maritos tantum, ut Vergilius "Deiphobe Glauci", id est filia, et | |
| "Hectoris Andromache", id est uxor. {⁴³sane hic Aiax, Oilei filius | |
| a multis historicis Graecis tertiam manum dicitur post tergum habuisse | |
| quod ideo dicitur fictum, quia sic celeriter utebatur in proelio manibus, | 25 |
| ut tertiam habere putaretur.}⁴³ |