| ipsa bene ipsa; dulcis enim est propria manu quaesita | 1.42.1 |
| vindicta: unde plus dolet Iuno alienis se viribus niti, ut Aeoli vel | |
| inferorum, sicut ipsa "flectere si nequeo superos, Acheronta | |
| movebo". rapidvm velocem, ut est "cum rapidus sol nondum | |
| hiemem contingit equis, iam praeterit aestas" item "rapidive | 5 |
| potentia solis". [{⁴³sed] cum Varro divinarum quinto quattuor diis | |
| fulmina adsignet, inter quos et Minervae, quaeritur, cur Minerva Iovis | |
| fulmen miserit. antiqui Iovis solius putaverunt esse fulmen, nec id | |
| unum esse, ut testantur Etrusci libri de fulguratura, in quibus duodecim | |
| genera fulminum scripta sunt, ita ut est Iovis Iunonis Minervae, sic | 10 |
| quoque aliorum: nam de Iunonis fulmine Accius ait "praefervido | |
| fulgore ardor iniectus Iunonis dextra ingenti incidit". quare | |
| tum non posuit Minervam misisse fulmen suum? sed multi dicunt, | |
| habere quidem Minervam ut Iovem et Iunonem fulmen, sed non tantum | |
| valere, ut vindictam suam possit implere, nisi usa esset Iovis fulmine: | 15 |
| unde merito queritur Iuno, Minervam, cum de numero minorum sit | |
| qui fulmen habent, usam tamen Iovis fulmine.}⁴³ iacvlata in libris | |
| Etruscorum lectum est iactus fulminum manubias dici et certa esse | |
| numina possidentia fulminum iactus, ut Iovem Vulcanum Minervam. | |
| cavendum ergo est, ne aliis hoc numinibus demus. {⁴³et 'iaculata' | 20 |
| pro iaculans, participium passivum pro activo.}⁴³ e nvbibvs secundum | |
| physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari. {⁴³et indignatur | |
| Iuno, quod, cum nubes suae sint, pariter eis Minerva ac Iovis fulmine | |
| usa sit, cum sibi neutrum prosit.}⁴³ |