| {⁴³disiecitqve quidam volunt fulminum genera quattuor esse: | 1.43.1 |
| unum quod dicitur dissiciens idemque fragosum, alterum transfigens, | |
| tertium corripiens, quartum infigens: quas omnes species more suo in | |
| unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', | |
| secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corri- | 5 |
| puit', quartum 'scopuloque infixit acuto'.}⁴³ rates abusive naves; | |
| nam proprie rates sunt conexae invicem trabes. {⁴³Varro ad Ciceronem | |
| "ratis dicta navis longa propter remos, quod hi supra aquam | |
| sublati dextra et sinistra duas rates efficere videntur. ratis | |
| enim, unde hoc translatum, ubi plures mali aut trabes iuncti | 10 |
| aqua ducuntur. hinc naviculae cum remis ratariae dicuntur".}⁴³ |