vnivs ob noxam in istis sermonibus unius illius ipsius
|
1.41.1
|
naturaliter media producitur syllaba, sed cum opus est corripitur
|
|
hac excusatione: nam quotiens vocalem longam vocalis sequitur, ei
|
|
vires detrahit, ut est "insulae Ionio in magno et sub Ilio alto".
|
|
et ob hoc mutant accentum; in Latino enim sermone cum paen-
|
5
|
ultima corripitur, antepaenultima habet accentum, ut hoc loco 'unius
|
|
ob noxam' et contra "navibus infandum amissis unius ob iram
|
|
prodimur". noxam pro 'noxiam'. et hoc interest inter noxam
|
|
et noxiam, quod noxia culpa est, noxa autem poena. {⁴³quidam noxa
|
|
quae nocuit, noxia id quod nocitum accipiunt. sane latenter tangit
|
10
|
historiam; dicitur enim Minerva in tantum ob vitiatam Cassandram
|
|
in templo suo solius Aiacis poena non fuisse contenta, ut postea per
|
|
oraculum de eius regno quotannis unam nobilem puellam iusserit Ilium
|
|
sibi ad sacrificium mitti, et quod est amplius, de ea tribu, de qua Aiax
|
|
fuerat, sicut Annaeus Placidus refert.}⁴³ fvrias amorem, ut in bu-
|
15
|
colicis "seu quicumque furor". {⁴³alii sic accipiunt, quasi illum in
|
|
furore deliquisse dicat, Troianos scientes.}⁴³ oili Oilei. et non vacat;
|
|
nam et duo Aiaces fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira {⁴³armorum}⁴³
|
|
Telamonius, hic amore, {⁴³qui Cassandram in templo Minervae capto
|
|
Ilio stupravit}⁴³. et est graeca figura, si dicamus 'Aeneas Anchisae'
|
20
|
et subaudiamus filius. hac autem figura utimur circa patres et circa
|
|
maritos tantum, ut Vergilius "Deiphobe Glauci", id est filia, et
|
|
"Hectoris Andromache", id est uxor. {⁴³sane hic Aiax, Oilei filius
|
|
a multis historicis Graecis tertiam manum dicitur post tergum habuisse
|
|
quod ideo dicitur fictum, quia sic celeriter utebatur in proelio manibus,
|
25
|
ut tertiam habere putaretur.}⁴³
|
|