| {⁴³ianvs quidam ianum Eanum dicunt ab eundo; eumque esse | 7.610.1 |
| Martem; et quod apud Romanos plurimum potest, ideo primum in | |
| veneratione nominari. alii Ianum aërem credunt; et quia vocis genitor | |
| habeatur, idcirco mandari ei preces nostras ad deos perferendas. alii | |
| Ianum mundum accipiunt, cuius caulae ideo in pace clausae sunt, quod | 5 |
| mundus undique clausus est, belli tempore aperiuntur, ad auxilium | |
| petendum ut pateant. nam quasi mundo ei duas facies dederunt, orien- | |
| tis et occidentis, quod iam supra dictum est: alii quattuor secundum | |
| quattuor partes mundi. alii Clusivium dicunt, alii Patulcium, quod | |
| patendarum portarum habeat potestatem. idem Iunonius; inde pulchre | 10 |
| Iuno portas aperire inducitur. idem Quirinus, unde trabeatum | |
| consulem aperire portas dicunt, eo habitu quo Quirinus fuit.}⁴³ |