| ipse qvirinali trabea Suetonius in libro de genere | 7.612.1 |
| vestium dicit tria genera esse trabearum: unum dis sacratum, quod | |
| est tantum de purpura; aliud regum, quod est purpureum, habet | |
| tamen album aliquid; tertium augurale de purpura et cocco. 'Qui- | |
| rinali' ergo regali. cinctvqve gabino 'Gabinus cinctus' est toga | 5 |
| sic in tergum reiecta, ut una eius lacinia a tergo revocata hominem | |
| cingat. hoc autem vestimenti genere {⁴³veteres Latini, cum necdum | |
| arma haberent, praecinctis togis bellabant: unde etiam milites in pro- | |
| cinctu esse dicuntur. hoc rursus}⁴³ utebatur consul bella indicturus ideo | |
| quia, cum Gabii, Campaniae civitas, sacris operaretur, bellum subito | 10 |
| evenit: tunc cives cincti togis suis ab aris ad bella profecti sunt | |
| et adepti victoriam: unde hic ortus est mos. |