| foribvs fores proprie dicuntur quae foras aperiuntur, | 1.449.1 |
| sicut apud veteres fuit; valvae autem sunt, ut dicit Varro, "quae | |
| revolvuntur et se velant". ianua autem est primus domus in- | |
| gressus, dicta quia Iano consecratum est omne principium. cetera | |
| intra ianuam ostia vocantur generaliter, sive valvae sint, sive fores: | 5 |
| quamvis usus ista corruperit. cardo 'cardo' dictus quasi cor | |
| ianuae, quo movetur. stridebat aenis ad sua rettulit tempora. | |
| cautum enim fuerat post proditum hostibus a Tarpeia virgine Ca- | |
| pitolium, ut aerei cardines fierent, quorum stridor posset aperta | |
| ostia omnibus indicare. | 10 |