| hoc primvm in lvco secuta sunt enim et alia, quae de- | 1.450.1 |
| traxere formidinem. timorem multi quaerunt, cur post visam | |
| matrem quicquam timuerit: quod tamen alii sic solvunt, ut dicant, | |
| ne tunc quidem Aeneam Venerem quam viderat esse credidisse, | |
| cuius, ut ipse putabat, agnitae nulla verba perceperat. sed vera | 5 |
| solutio haec est: Venus nihil de Afrorum moribus, unde nunc for- | |
| midat Aeneas, sed de classe liberata dixerat filio. {⁴³vel quia non in | |
| totum Aeneas matris fiducia confirmandus est, ne nihil supersit magna- | |
| nimitati et laudibus viri fortis.}⁴³ sciendum tamen est in Vergilio | |
| interdum validiora esse obiecta purgatis, vel contra, ut hoc loco. | 10 |