| leniit quartae coniugationis tempus praeteritum per- | 1.451.1 |
| fectum vel in 'vi' iunctam exit, vel sublata digammo in 'ii' pro nostro | |
| arbitrio, ut lenivi lenii, audivi audii. sane cum in 'vi' exit, paen- | |
| ultima longa est et ipsa accentum retinet; cum vero in 'ii', paen- | |
| ultima brevis est et perdit accentum, quia, ut supra diximus "unius | 5 |
| ob noxam", quotiens vocalis vocalem sequitur detrahit longitudinem | |
| praecedenti; sed hoc in metro, ubi necessitas cogit; nam in prosa | |
| et naturam suam et accentum retentat. nunc ergo 'leniit' tertia a | |
| fine habet accentum, quia paenultima brevis est. sane plerumque | |
| accentum suum retinet etiam sermo corruptus, ut Mercuri Domiti | 10 |
| Ovidi tertia a fine habere debuit accentum, quia paenultima brevis | |
| est, sed constat haec nomina apocopen pertulisse: nam apud maiores | |
| idem erat vocativus qui et nominativus, ut hi Mercurius et o | |
| Mercurius: unde 'cu' licet brevis sit, etiam post apocopen suum | |
| servat accentum. | 15 |