| avsvs bene 'ausus', quia inter incerta satis audacter | 1.452.1 |
| salus speratur. adflictis 'de adflictis'; nec enim esse septimus | |
| casus potest. confidere <et> fido et confido dativum regit, ut | |
| "et fidere nocti". sane optima figura est quae numquam a princi- | |
| palitate discedit, ut "atque humiles habitare casas" accusativo | 5 |
| iunxit, quia habeo domum dicimus, unde est habito frequentativum. |