| mixta deo μιχθεῖσα, graece dixit. mvlier compen- | 7.661.1 |
| diose mortalem dixit: consequens namque fuerat ut diceret 'mixta | |
| deo mortalis'. lavrentia arva Laurentum civitas plurimum | |
| potuit, nam omnia vicina loca eius imperio subiacuerunt: unde nunc | |
| ait 'arva Laurentia', cum iuxta Tiberim armenta Hercules paverit. | 5 |
| sed secundum antiquum situm, ante Albam et Romam, Tiberis | |
| Laurentini fuit territorii. |