| geryone Geryones rex fuit Hispaniae. qui ideo trimem- | 7.662.1 |
| bris fingitur, quia tribus insulis praefuit, quae adiacent Hispaniae: | |
| Baliaricae minori et maiori et Ebuso. fingitur etiam bicipitem | |
| canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum | |
| potuit. hunc Hercules vicit. qui ideo fingitur ad eum olla aerea | 5 |
| transvectus, quod habuit navem fortem et aere munitam. {⁴³hunc | |
| Geryonem alii Tartessiorum regem dicunt fuisse et habuisse armenta | |
| pulcherrima, quae Hercules occiso eo abduxit. de cuius sanguine dicitur | |
| arbor nata, quae Vergiliarum tempore poma in modum cerasi sine | |
| ossibus ferat.}⁴³ sane sciendum declinari 'hic Geryones, huius Geryo- | 10 |
| nae'—unde est "tergemini nece Geryonae"—ut | |
| 'Anchises Anchisae': unde usurpavit Sallustius 'Geryonis' dicens. | |
| veniens autem Hercules de Hispania per Campaniam in quadam | |
| Campaniae civitate pompam triumphi sui exhibuit: unde Pompei | |
| dicitur civitas. postea iuxta Baias caulam bubus fecit et eam saepsit: | 15 |
| qui locus Boaulia dictus est, nam hodie Bauli vocatur. tiryn- | |
| thivs a Tirynthe civitate Argis vicina, in qua nutritus est Hercules. |