| at messapvs eqvvm domitor neptvnia proles hic Mes- | 7.691.1 |
| sapus per mare ad Italiam venit, unde Neptuni dictus est filius: | |
| quem invulnerabilem ideo dicit, quia nusquam periit, nec in bello. | |
| ignem autem ei nocere non posse propter Neptunum dicit, qui | |
| aquarum deus est. ab hoc Ennius dicit se originem ducere: unde | 5 |
| nunc et cantantes inducit eius socios et eos comparat cycnis. 'do- | |
| mitor' autem 'equorum', quasi animalium a patre inventorum. |