| hi fescenninas acies Fescenninum oppidum est ubi | 7.695.1 |
| nuptialia inventa sunt carmina. hi autem populi ab Atheniensibus | |
| ducunt originem. aeqvosqve faliscos Faliscos Halesus con- | |
| didit. hi autem, inmutato h in f, Falisci dicti sunt, sicut febris | |
| dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt, | 5 |
| ἀπὸ τῆς ὁρμῆς: nam posteritas in multis nominibus f pro h posuit. | |
| iustos autem dicit Faliscos, quia populus Romanus missis decem | |
| viris ab ipsis iura fetialia et non nulla supplementa duodecim tabu- | |
| larum accepit, quas habuerat ab Atheniensibus. |