| tam magis illa fremens et tristibvs effera flammis | 7.787.1 |
| qvam magis effvso crvdescvnt sangvine pvgnae legitur in arte | |
| quod 'tam magis maxime minus minime' positivo tantum iungantur: | |
| quod tamen tunc observatur si ponantur ad augmentum istae par- | |
| ticulae; tunc enim vitiosam faciunt elocutionem. ceterum si ad | 5 |
| exaequationem positae sint, possunt vel comparativo vel superlativo | |
| vel pro his gradibus ipsae inter se iungi: hinc ergo est 'tam magis | |
| illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso cru- | |
| descunt sanguine pugnae': non enim ad praelationem positae sunt, | |
| sed ad exaequationem. maiores enim nostri vitia non in dicto, sed | 10 |
| in significatione esse voluerunt. hinc est in Sallustio "ita quam | |
| quisque pessime fecit, tam maxime tutus est": nam et hic | |
| exaequatio est, non comparatio. |