| io avro insignibat haec Inachi filia Argivorum fluminis | 7.790.1 |
| fuit. hanc amavit Iuppiter. et dum cum ea esset, Iuno supervenit. | |
| timens ille ne deprehenderetur, Ionem mutavit in vaccam et eam | |
| poscenti dedit Iunoni, ne paelicem confiteretur. cui Iuno Argum, | |
| oculatum omnibus membris, Arestoris {⁴³sive Terrae}⁴³ filium, {⁴³quem Graeci | 5 |
| panopten appellant,}⁴³ custodem adposuit. quem cum Iuppiter per Mer- | |
| curium, {⁴³qui eum cantu fistulae in somnum conpulit,}⁴³ interemisset, | |
| Iuno eum in pavonem mutavit, Ioni vero inmisit oestrum, {⁴³muscam | |
| animalibus infestam,}⁴³ quo diu exagitata ad Aegyptum venit et Iovis | |
| voluntate in Isin mutata {⁴³colique coepta}⁴³ est. insignibat signo suo | 10 |
| clarum esse faciebat. |