| tvmor omnis et irae concessere devm {⁴³quidam 'conces- | 8.40.1 |
| sere' pro 'discessere' accipiunt. alii ita tradunt: nondum concesserunt, | |
| sed utiliter dissimulat. sed}⁴³ aliqua hemistichia in Vergilio tam sunt | |
| sensu inminuta, quam verbis, ut ecce hoc loco: namque non possu- | |
| mus intellegere quievisse omnem tumorem et iram deorum, cum et | 5 |
| adhuc inimica sit Iuno, et ad Troianorum perniciem addantur alia | |
| numina, ut furia, ut Iuturna: unde mire quidam conclusit hunc | |
| versum, dicens 'concessere deum profugis nova moenia Teucris'. | |
| {⁴³'concessere' ergo indulserunt vel cesserunt, id est permiserunt, ut "nec, | |
| si muneribus certes, concedat Iollas", id est permittat, indulgeat, | 10 |
| et "extremum hunc Arethusa mihi concede laborem".}⁴³ quodsi ita | |
| acceperimus, ut dicat Teucros constituere civitatem, nec ea numina, | |
| quae irata sunt, vetant, nihil erit contrarium: nam et ipsa Iuno | |
| hoc dicit "non dabitur regnis, esto, prohibere La- | |
| tinis: atque inmota manet fatis Lavinia coniunx". hic autem | 15 |
| sensus, etiamsi detrahas subauditionem, potest accipi a superioribus, | |
| ut sit: tumor omnis et irae concessere deum, ut hic tibi sit certa | |
| domus certique penates. |