| litoreis ingens licet possimus etiam de fluvio litus dicere, | 8.43.1 |
| ponit tamen discretionem, ut hic 'sub ilicibus', paulo post | |
| "viridique in litore conspicitur sus". hanc autem porcam, ut | |
| diximus supra, secum habuere Troiani, quam amissam | |
| in Campania invenerunt cum fetu circa Laurentem agrum. quam | 5 |
| ideo Aeneas immolavit Iunoni, quia ipsa dicitur terra, ut "coniugis | |
| in gremium laetae descendit". scimus autem hoc animal inimi- | |
| cum esse frugibus, ut caprum vitibus, qui Libero immolatur. {⁴³alii | |
| de ea sue dicunt, habuisse eam Troianos et ubi primum generasset, ibi | |
| certam spem sedis concepisse: alii in litore Laurenti inventam. quam | 10 |
| secutos Troianos in eum montem pervenisse, ubi postea Alba a colore | |
| porcae, longa a positione, sit condita. sane et 'litoreis' et 'litoralibus' | |
| dicitur.}⁴³ |