| {⁴³pivs aeneas oportunum epitheton, quoniam rem divinam facit.}⁴³ | 8.84.1 |
| tibi enim vacat 'enim' et tantum ad ornatum pertinet; integrum | |
| est ergo 'tibi', ut ex iteratione crescat augmentum: Terentius "o | |
| Mysis Mysis". maxima ivno quaesitum est quae sit 'Iuno ma- | |
| xima': nam, ut diximus, variae sunt eius potestates, ut Cu- | 5 |
| ritis, Lucina, Matrona, Regina. et dicunt theologi ipsam esse ma- | |
| trem deum, quae terra dicitur; unde etiam {⁴³et}⁴³ porca ei sacrificatur. | |
| ergo perite elegit epitheton, ut maximam diceret. |