| mactat mactatio post immolationem est; unde bono usus | 8.85.1 |
| est conpendio. sane hysteroproteron est in hoc versu: primum enim | |
| est 'cum grege sistit ad aram' et sic 'mactat', id est auget, perficit. | |
| {⁴³sacra] sciendum 'sacrum' proprie esse quod ad deos pertinet. et hic | |
| breviter factum sacrificium dixit. cvm grege ambitiose poeta triginta | 5 |
| filios gregem dixit.}⁴³ |