| hac phryges bene ubique Vergilius pro negotii quali- | 1.468.1 |
| tate dat Troianis et nomina. nam timidos Phrygas vocat, ut hoc | |
| loco, item "o vere Phrygiae, neque enim Phryges"; Dardanidas | |
| generosos, ut "Dardanidae magni genus alto a sanguine di- | |
| vum"; Laomedontiadas perfidos, ut "nondum Laomedonteae sentis | 5 |
| periuria gentis"; Troas fortes, ut "Troes agunt, princeps tur- | |
| mas inducit Asilas"; Hectoreos quoque fortes, ut "nunc nunc | |
| insurgite remis, Hectorei socii". cristatvs achilles secun- | |
| dum Homerum, qui dicit in Achillis cristis terribile quiddam fuisse. | |
| {⁴³'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino.}⁴³ | 10 |