| nec procvl hinc rhesi Rhesus rex Thraciae fuit, {⁴³<ut> | 1.469.1 |
| quidam tradunt Martis, ut alii Hebri vel Strymonis et Euterpes Musae | |
| filius:}⁴³ qui cum ad Troiae venisset auxilia clausisque iam portis | |
| tentoria locavisset in litore, Dolone prodente Troiano, qui missus | |
| fuerat speculator, a Diomede et Vlixe est interfectus, qui et ipsi | 5 |
| speculatum venerant; abductique sunt equi, quibus pendebant fata | |
| Troiana, {⁴³ut, si pabulo Troiano usi essent vel de Xantho Troiae fluvio | |
| bibissent, Troia perire non posset}⁴³. |