svbevnt lvco flvvivmqve relinqvvnt hypallage in 8.125.1
sensu. {⁴³et hic 'subeunt' iuxta veteres dativo iunxit, cum alibi iuxta
usum praesentem accusativo iunxerit, ut "Aeneae subiit
mucronem", sicut et 'succede' [veteres] dativo iunxerat: quod significat
'penitus ingredere', ut hoc loco 'ac nostris succede penatibus hospes'. 5
Sallustius tamen, ut dictum est, accusativo iunxit.}⁴³