| optime graivgenvm quantum ad Aeneam pertinet Graeci | 8.127.1 |
| neque boni neque meliores sunt. ergo 'optime Graiugenum' super- | |
| lativus est pro positivo: nam 'optimus malorum' non possumus di- | |
| cere; superlativus enim suo tantum iungitur generi. sic ergo dixit | |
| ut Homerus δικαιότατος Κενταύρων pro δίκαιος, id est 'iustissimus | 5 |
| Centaurorum' pro 'iustus'. {⁴³et est rhetorica persuasio: nam principium | |
| ex utriusque persona sumpsit. 'optime Graiugenum' ad Euandrum | |
| pertinet, 'cui me fortuna precari' ad Aenean, qui se fatetur supplicem | |
| venire. sed quia ignotus est et ostendere vult quid impetrare debet, ait | |
| 'Dardanus Iliacae primus pater urbis et auctor'. contra quos auxilium | 10 |
| petat 'gens eadem quae te'. quid ipsi etiam sit utile, a quo beneficium | |
| postulatur, 'nos si pellant nihil afore credunt': dicit enim, nos pelli- | |
| mur, sed vos servietis. post rem ipsam proposuit 'accipe daque fidem'. | |
| ad ultimum possumus reddere beneficium 'sunt nobis fortia bello pectora': | |
| nam utrum posset is a quo petebatur, omisit, quia manifestum erat | 15 |
| posse, et ignotus a demonstratione personae suae incipere debebat.}⁴³ | |
| cvi me fortvna precari {⁴³servavit τὸ πρέπον dicendo 'fortuna'. et | |
| 'cui me precari'}⁴³ antiquum est; nam modo 'quem precari' dicimus: | |
| Terentius "credo qui mihi sic oret", item "facite ut vobis decet", | |
| Sallustius "locum editiorem quam victoribus decebat". et est | 20 |
| Graecum, ut εὔχεο Ἀπόλλωνι. {⁴³sane veteres et 'precor illi' pro 'precor | |
| pro illo' dicebant: Plautus in Amphitryone "noli pessimo precari", | |
| hoc est 'pro pessimo noli precari'. aut hyperbaton est hoc modo: tibi | |
| me fortuna vitta comptos voluit praetendere ramos et precari.}⁴³ |