| vitta comptos ramos ut in pacis petitione ramus olivae | 8.128.1 |
| cum vittis offeratur, partim fabulae, partim naturae efficit ratio. | |
| nam cum de nomine Athenarum Neptunus et Minerva contenderent | |
| et iussisset Iuppiter ut illius nomine diceretur civitas, qui munus | |
| melius obtulisset {⁴³hominibus,}⁴³ equum Neptunus, Minerva olivam pro- | 5 |
| tulit, et statim vicit. unde cum eius ramus alicui offertur, indicat | |
| eum esse meliorem. hinc est illud proverbium "herbam do", id est | |
| cedo victoriam, quod Varro in aetiis ponit, cum in agonibus her- | |
| bam in modum palmae dat aliquis ei, cum quo contendere non | |
| conatur, et fatetur esse meliorem. vittas autem habet ramus olivae | 10 |
| ideo, ut inertiam et inbecillitatem offerentis ostendat: scimus enim | |
| oves, {⁴³unde lana, e qua vittae,}⁴³ egere alieno semper auxilio. {⁴³aut quia | |
| et lana in tutela Minervae sit, quae pacis bellique sit cultrix. aut quia | |
| mite et quietum animal est ovis, cuius quietem habere debent qui in | |
| foedus et amicitiam coeunt. quaeritur autem quid dixerit 'comptos'. | 15 |
| sed ut crines comi dicimus cum nectuntur, ita et hic etiam ramos | |
| comptos nexos illigatos intellege, ut ipse "tum ramum in- | |
| nectit olivae": ergo quod illic 'innectit', hic 'comptos' dixit.}⁴³ volvit | |
| hinc eum laudat, quod tantus eum vir rogare conpellitur. |