vitta comptos ramos ut in pacis petitione ramus olivae 8.128.1
cum vittis offeratur, partim fabulae, partim naturae efficit ratio.
nam cum de nomine Athenarum Neptunus et Minerva contenderent
et iussisset Iuppiter ut illius nomine diceretur civitas, qui munus
melius obtulisset {⁴³hominibus,}⁴³ equum Neptunus, Minerva olivam pro- 5
tulit, et statim vicit. unde cum eius ramus alicui offertur, indicat
eum esse meliorem. hinc est illud proverbium "herbam do", id est
cedo victoriam, quod Varro in aetiis ponit, cum in agonibus her-
bam in modum palmae dat aliquis ei, cum quo contendere non
conatur, et fatetur esse meliorem. vittas autem habet ramus olivae 10
ideo, ut inertiam et inbecillitatem offerentis ostendat: scimus enim
oves, {⁴³unde lana, e qua vittae,}⁴³ egere alieno semper auxilio. {⁴³aut quia
et lana in tutela Minervae sit, quae pacis bellique sit cultrix. aut quia
mite et quietum animal est ovis, cuius quietem habere debent qui in
foedus et amicitiam coeunt. quaeritur autem quid dixerit 'comptos'. 15
sed ut crines comi dicimus cum nectuntur, ita et hic etiam ramos
comptos nexos illigatos intellege, ut ipse "tum ramum in-
nectit olivae": ergo quod illic 'innectit', hic 'comptos' dixit.}⁴³ volvit
hinc eum laudat, quod tantus eum vir rogare conpellitur.