| {⁴³mercvrivs pater est Mercurius Iovis et Maiae, quae est una | 8.138.1 |
| de pleiadibus, filius, auctor eloquentiae et lyrae, internuntius deorum. | |
| iste etiam palaestrae inventor hoc modo esse narratur. Choricus, qui- | |
| dam rex Arcadiae, filios habuit Plexippum et Enetum et Palaestram | |
| filiam. sed iuvenes cum casu inter se haberent certamen, inpressione et | 5 |
| nisu corporum invenere luctamina. qui cum hoc patre praesente facerent | |
| et ille re nova delectaretur, ex ea re ludus factus est, quam rem Pa- | |
| laestra, soror iuvenum, Mercurio amanti se prodidit. qui cum rem | |
| novam vidisset, pleniorem de industria artem homines docuit. hoc seni | |
| iuvenes a sorore proditum nuntiant. ille iratus est potius filiis, quod | 10 |
| non tamquam furem Mercurium insequerentur. quem cum illi in monte | |
| dormientem invenissent, manus ei amputaverunt: unde et ipse Cyllenius | |
| et mons dicuntur; namque graece κυλλούς aliqua mutilatos parte cor- | |
| poris dicunt: unde etiam hermas vocamus quosdam stimulos in modum | |
| signorum sine manibus. Mercurius vero Iovi conquestus, Choricum | 15 |
| evisceratum in folliculum redigi fecit, amatam vero suam Palaestram | |
| remuneratus omne luctamen, quod corpore conficitur, palaestram vocari | |
| fecit. alii Mercurium quasi Medicurrium a Latinis dictum volunt, quod | |
| inter caelum et inferos semper intercurrat. hic etiam mercimonii deus | |
| est. quidam hunc in petaso et in pedibus pinnas habere volunt propter | 20 |
| orationis, cuius auctor est, velocitatem. caduceum illi ideo adsignatur, | |
| quod fide media hostes in amicitiam conducat: quae virga ideo serpen- | |
| tibus inligata est, ut sicut illi obliti veneni sui in se coeunt, ita hostes | |
| contemptis et depositis inimicitiis in amicitiam revertantur.}⁴³ candida | |
| maia splendidior enim est Maia inter pliadas, quae est una de | 25 |
| Atlantidibus, hoc est pliadibus. {⁴³non ergo 'candida' pulchra, ut | |
| "candida Dido". meminit autem Maiam Atlantidem esse, ut | |
| "ante tibi Eoae Atlantides abscondantur" et "multi ante occasum | |
| Maiae coepere", cum vellet per Maiam etiam ceteras Atlantis filias | |
| intellegi.}⁴³ | 30 |