| cyllenae mons {⁴³est}⁴³ Arcadiae, ubi Maia Mercurium est | 8.139.1 |
| enixa. fvdit autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonem | |
| "quae te beluam ex utero, non hominem fudit", sed celeritatem | |
| parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre. | |
| spectat etiam ad rationem physicam: nam celer est ubique Mercu- | 5 |
| rius, ut diximus {⁴³supra}⁴³, et ideo dicit eum etiam in ortu | |
| fuisse velocem. |