{⁴³mercvrivs pater est Mercurius Iovis et Maiae, quae est una
|
8.138.1
|
de pleiadibus, filius, auctor eloquentiae et lyrae, internuntius deorum.
|
|
iste etiam palaestrae inventor hoc modo esse narratur. Choricus, qui-
|
|
dam rex Arcadiae, filios habuit Plexippum et Enetum et Palaestram
|
|
filiam. sed iuvenes cum casu inter se haberent certamen, inpressione et
|
5
|
nisu corporum invenere luctamina. qui cum hoc patre praesente facerent
|
|
et ille re nova delectaretur, ex ea re ludus factus est, quam rem Pa-
|
|
laestra, soror iuvenum, Mercurio amanti se prodidit. qui cum rem
|
|
novam vidisset, pleniorem de industria artem homines docuit. hoc seni
|
|
iuvenes a sorore proditum nuntiant. ille iratus est potius filiis, quod
|
10
|
non tamquam furem Mercurium insequerentur. quem cum illi in monte
|
|
dormientem invenissent, manus ei amputaverunt: unde et ipse Cyllenius
|
|
et mons dicuntur; namque graece κυλλούς aliqua mutilatos parte cor-
|
|
poris dicunt: unde etiam hermas vocamus quosdam stimulos in modum
|
|
signorum sine manibus. Mercurius vero Iovi conquestus, Choricum
|
15
|
evisceratum in folliculum redigi fecit, amatam vero suam Palaestram
|
|
remuneratus omne luctamen, quod corpore conficitur, palaestram vocari
|
|
fecit. alii Mercurium quasi Medicurrium a Latinis dictum volunt, quod
|
|
inter caelum et inferos semper intercurrat. hic etiam mercimonii deus
|
|
est. quidam hunc in petaso et in pedibus pinnas habere volunt propter
|
20
|
orationis, cuius auctor est, velocitatem. caduceum illi ideo adsignatur,
|
|
quod fide media hostes in amicitiam conducat: quae virga ideo serpen-
|
|
tibus inligata est, ut sicut illi obliti veneni sui in se coeunt, ita hostes
|
|
contemptis et depositis inimicitiis in amicitiam revertantur.}⁴³ candida
|
|
maia splendidior enim est Maia inter pliadas, quae est una de
|
25
|
Atlantidibus, hoc est pliadibus. {⁴³non ergo 'candida' pulchra, ut
|
|
"candida Dido". meminit autem Maiam Atlantidem esse, ut
|
|
"ante tibi Eoae Atlantides abscondantur" et "multi ante occasum
|
|
Maiae coepere", cum vellet per Maiam etiam ceteras Atlantis filias
|
|
intellegi.}⁴³
|
30
|