| passis participium est ab eo quod est 'pandor'. ideo | 1.480.1 |
| autem non facit 'pansus', quia plerumque 'n', quod in prima verbi | |
| positione invenitur, in praeterito participio non est. de qua re | |
| euphonia iudicat, ut ab eo quod est 'tundor' et 'tunsus' facit, ut | |
| "tunsae pectora palmis", et 'tusus', ut "non obtusa adeo gesta- | 5 |
| mus pectora Poeni". sciendum tamen est, licet alia euphoniae | |
| causa varientur vel in generibus vel in numeris, 'nactus' tamen et | |
| 'passus' 'n' penitus numquam accipere. peplvmqve ferebant | |
| peplum proprie est palla picta feminea Minervae consecrata, ut | |
| Plautus "numquam ad civitatem venio, nisi cum infertur | 10 |
| peplum". hodie tamen multi abutuntur hoc nomine. |