| laetiqve minores nove et satis licenter 'minores' dixit, | 8.268.1 |
| cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores | |
| non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius | |
| nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito | |
| iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi | 5 |
| proavi abavi atavique vocabulum. {⁴³ergo 'minores' accipimus pro dein- | |
| ceps. vel certe 'minores' cum quibus vivit, quia ipsum constat esse lon- | |
| gaevum: nam post ait "o mihi praeteritos referat si Iup- | |
| piter annos".}⁴³ |