| primvsqve potitivs avctor et domvs hercvlei cvstos | 8.269.1 |
| pinaria sacri apud maiores {⁴³nostros}⁴³ raro advenae suscipiebantur, | |
| nisi haberent ius hospitii; incertum enim erat quo animo venirent. | |
| unde etiam Hercules primo non est ab Euandro susceptus; postea | |
| vero cum se et Iovis filium dixisset et morte Caci virtutem suam | 5 |
| probasset, et susceptus et pro numine habitus est. denique ara est | |
| ei maxima constituta, quod Herculi Delphicus Apollo in Italia fore | |
| praedixerat. cum ergo de suo armento ad sua sacrificia boves de- | |
| disset, inventi sunt duo senes, {⁴³vel ut quidam tradunt ab Euandro | |
| dati,}⁴³ Pinarius et Potitius, quibus qualiter se coli vellet ostendit, | 10 |
| scilicet ut mane et vespere ei sacrificaretur. perfecto itaque matu- | |
| tino sacrificio cum circa solis occasum essent sacra repetenda, Po- | |
| titius prior advenit, Pinarius postea, extis iam redditis. unde iratus | |
| Hercules statuit ut Pinariorum familia tantum ministra esset epu- | |
| lantibus Potitiis et conplentibus sacra: unde et Pinarii dicti sunt | 15 |
| ἀπὸ τῆς πείνας, id est a fame; nam senem illum Pinarium constat | |
| alio nomine nuncupatum. hinc est quod paulo post Potitii tantum | |
| facit commemorationem, ut 'primusque Potitius ibat'. quod autem | |
| dicit 'domus Herculei custos Pinaria sacri' non est contrarium; nam | |
| 'custos' est ministra, ut in undecimo "at Triviae custos | 20 |
| iamdudum in montibus Opis alta sedet", id est ministra. {⁴³alii | |
| 'custos Pinaria sacri' dicunt, quod cum ara maxima vicino incendio | |
| conflagraret, a Pinariis liberata sit. et ideo 'custos sacri'. 'auctor' | |
| vero 'Potitius' quare? num quod sine familia Potitiorum sacra ista | |
| non fiebant, donec illos Appius Claudius corrupit pecunia, ut servos | 25 |
| publicos hoc sacrum docerent, propter quod dicitur et ipse mox caecus | |
| factus et Potitiorum familia intra breve tempus extincta.}⁴³ |