| {⁴³cvstos pinaria sacri quidam tradunt ideo 'custos', quod Po- | 8.270.1 |
| titii sacra publica servis publicis prodiderint. et quamvis tradatur eos | |
| ideo ad sacra Herculis non admitti, quod serius venerint, et ideo 'custos', | |
| quoniam nec prandendi habuerint facultatem, et id quasi irreligioso | |
| datum sit quod ignorantiae eventus attulerat, tamen habent Ciceronem | 5 |
| auctorem, qui in de domo sua Pinarium Nattam appellans sic dicit | |
| "quem ego tamen credo, si est ortus ab illis, quos | |
| memoriae proditum est ab ipso Hercule, perfuncto iam labo- | |
| ribus, sacra didicisse". quidam tradunt ideo Potitiis ab Hercule | |
| sacra commissa, quod cum ipse Hercules, rem divinam faciens, preces | 10 |
| praecaneret, quas Potitius diceret, et pro eo deo, cui Hercules rem | |
| divinam faciebat, ipsum Herculem fortuitu invocasset Potitius, fertur | |
| tunc Herculem accepto omine divinitatis, reiecto Pinario, perpetuae | |
| epulationis sacrum Potitio tradidisse, a quo videbatur consecratus, et | |
| Potitios dici, quod eorum auctor epulis sacris potitus sit, Pinarios, | 15 |
| quod eis, sicut dictum est, fames epularum sacrarum indicta sit: hoc | |
| enim eis Hercules dixisse dicitur ὑμεῖς δὲ πεινάσετε.}⁴³ |