| commvnemqve vocate devm aut quia Argivus est Her- | 8.275.1 |
| cules et supra dixit Aeneas tam Graecos quam Troianos de uno | |
| sanguinis fonte descendere: aut communem deum dixit {⁴³inter deos | |
| atque homines: unde medius fidius dictus: aut}⁴³ utriusque naturae me- | |
| dium, id est inter mortalitatem et divinitatem. sunt enim numina | 5 |
| aliqua tantum caelestia, aliqua tantum terrestria, aliqua media: | |
| quos deos Apuleius medioximos vocat, hoc est qui ex hominibus dii | |
| fiunt. alii communem deum ideo dictum volunt, quia secundum | |
| pontificalem ritum idem est Hercules, qui et Mars: nam et stellam | |
| {⁴³Chaldaeis dicentibus}⁴³ unam habere dicuntur, et novimus Martem com- | 10 |
| munem dici: Cicero "Martemque communem", Vergilius | |
| "et dis communibus aras". item paulo post dat salios Herculi, | |
| quos Martis esse non dubium est. {⁴³alii 'communem' humanum, bene- | |
| ficum, φιλάνθρωπον: unde et communes homines dicimus. Varro dicit | |
| deos alios esse qui ab initio certi et sempiterni sunt, alios qui inmor- | 15 |
| tales ex hominibus facti sunt: et de his ipsis alios esse privatos, alios | |
| communes. privatos quos unaquaeque gens colit, ut nos Faunum, The- | |
| bani Amphiaraum, Lacedaemonii Tyndareum: communes quos universi, | |
| ut Castorem Pollucem Liberum Herculem. date vina quia tantum | |
| diis superis vino libari decebat.}⁴³ | 20 |