| hercvlea popvlvs Herculi consecrata. qui cum ad in- | 8.276.1 |
| feros descendens fatigaretur labore, dicitur de hac arbore corona | |
| facta caput velasse: unde foliorum pars temporibus cohaerens et | |
| capiti albuit sudore, pars vero exterior propter inferorum colorem | |
| nigra permansit. et honeste ait 'pependit populus', id est corona | 5 |
| de populo. {⁴³atqui lauro coronari solebant qui apud aram maximam | |
| sacra faciebant. sed hoc post urbem conditam coepit fieri, neque alia | |
| fronde circumdat caput praetor urbanus, qui Graeco ritu sacrificat. sed | |
| poeta ad illud tempus retulit, quo Euander apud aram maximam sacra | |
| celebravit. Varro enim rerum humanarum docet in Aventino institutum | 10 |
| lauretum, de quo proximo monte decerpta laurus sumebatur ad sacra: | |
| quamvis ipse dixerit "populus Alcidae gratissima".}⁴³ |