commvnemqve vocate devm aut quia Argivus est Her- 8.275.1
cules et supra dixit Aeneas tam Graecos quam Troianos de uno
sanguinis fonte descendere: aut communem deum dixit {⁴³inter deos
atque homines: unde medius fidius dictus: aut}⁴³ utriusque naturae me-
dium, id est inter mortalitatem et divinitatem. sunt enim numina 5
aliqua tantum caelestia, aliqua tantum terrestria, aliqua media:
quos deos Apuleius medioximos vocat, hoc est qui ex hominibus dii
fiunt. alii communem deum ideo dictum volunt, quia secundum
pontificalem ritum idem est Hercules, qui et Mars: nam et stellam
{⁴³Chaldaeis dicentibus}⁴³ unam habere dicuntur, et novimus Martem com- 10
munem dici: Cicero "Martemque communem", Vergilius
"et dis communibus aras". item paulo post dat salios Herculi,
quos Martis esse non dubium est. {⁴³alii 'communem' humanum, bene-
ficum, φιλάνθρωπον: unde et communes homines dicimus. Varro dicit
deos alios esse qui ab initio certi et sempiterni sunt, alios qui inmor- 15
tales ex hominibus facti sunt: et de his ipsis alios esse privatos, alios
communes. privatos quos unaquaeque gens colit, ut nos Faunum, The-
bani Amphiaraum, Lacedaemonii Tyndareum: communes quos universi,
ut Castorem Pollucem Liberum Herculem. date vina quia tantum
diis superis vino libari decebat.}⁴³ 20