| salii {⁴³salii sunt,}⁴³ qui tripudiantes aras circumibant. {⁴³salta- | 8.285.1 |
| bant autem ritu veteri armati post victoriam Tiburtinorum de Volscis. | |
| sunt autem salii Martis et Herculis, quoniam Chaldaei stellam Martis | |
| Herculeam dicunt: quos Varro sequitur. et Tiburtes salios etiam dica- | |
| verant. quidam hos a saltu appellatos tradunt. quos alii a Numa in- | 5 |
| stitutos dicunt, ut arma ancilia portantes saltarent: ergo bene a saltu | |
| appellati. horum numerum Hostilius addidit; nam duo sunt genera | |
| saliorum, sicut in saliaribus carminibus invenitur: Collini et Quirinales, | |
| a Numa instituti, ab Hostilio vero pavorii et pallorii instituti. habue- | |
| runt sane et Tusculani salios ante Romanos. alii dicunt Salium | 10 |
| quendam Arcadem fuisse, qui Troianis iunctus hunc ludum in sacris | |
| instituerit. non nulli tamen hos a Dardano institutos volunt, qui Sa- | |
| mothracibus diis sacra persolverent. quidam etiam dicunt salios a Mor- | |
| rio, rege Veientanorum, institutos, ut Halesus, Neptuni filius, eorum | |
| carmine laudaretur, qui eiusdem regis familiae auctor ultimus fuit.}⁴³ | 15 |