| lavdes hercvleas et facta fervnt senes tantum voce | 8.288.1 |
| laudes Herculis exsequebantur, iuvenes et gestu corporis eius facta | |
| monstrabant. {⁴³unde ibi inmorandum est 'hic iuvenum chorus', ut 'salii' | |
| iuvenibus conveniant, carmina ad senes pertineant. et bene senes facta | |
| Herculis canunt, quorum aetas scire et interesse gestis Herculis potuit, | 5 |
| antequam is ab hominibus transiret ad deos. sane quaeritur cur huic | |
| deo aperto capite sacrum fiat. legitur enim in libris antiquioribus | |
| ipsius admonitio his verbis 'mihi detecto vertice cuncti sacrificanto'. et | |
| fuit observatio ne quis in aede Herculis eius habitum imitaretur: signum | |
| enim eius operto capite est. constat tamen ante adventum in Italia | 10 |
| Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum | |
| capitum inductum, sicut ait "purpureo adopertus amictu".}⁴³ | |
| prima novercae monstra bene 'prima'; nam et alia omnia | |
| Iunonis insidiis pertulit. fabula autem hoc habet. Hercules natus | |
| est cum Iphiclo, Amphitryonis filio. sed cum Iuno duos serpentes | 15 |
| inmisisset Herculi, Iphiclus de cunis terrore lapsus suo vagitu ex- | |
| citavit parentes. qui cum surrexissent, viderunt Herculem angentem | |
| manibus angues inmissos ei novercalibus odiis. |