| troiamqve ut supra diximus, Troiam Hercules evertit | 8.291.1 |
| propter negatos sibi a Laomedonte equos divino semine procreatos | |
| et Hesionae nuptias, quam a ceto liberaverat, {⁴³necato patre eius Lao- | |
| medonte}⁴³. sane critici frustra culpant Vergilium, quod praesentibus | |
| Troianis Troiae laudari introduxit excidium, non respicientes quia | 5 |
| hoc ratio fecit hymnorum, quibus aliquid subtrahere sacrilegium est. | |
| {⁴³alii magis hoc in solacium Aeneae cantatum posse accipi tradunt: nam | |
| quod Herculi datur, Graecis aufertur. et potest oblitteratus dolor videri | |
| [praeteritus], quando ad fatalem terram perventum est, sicut alibi ait | |
| Aeneas "illic fas regna resurgere Troiae", ut ibi iam | 10 |
| dixerat "salve fatis mihi debita tellus", quia expectatus | |
| venerat solo Laurenti arvisque Latinis.}⁴³ oechaliamqve {⁴³Oechalia | |
| civitas in Euboea insula fuit, cuius}⁴³ Eurytus rex Iolen filiam dene- | |
| gavit Herculi, {⁴³victori certamine sagittarum}⁴³ ante promissam, ideo | |
| quod eum fuerat filius dehortatus, dicens ab Hercule et Megaram | 15 |
| uxorem et ex ea filios interemptos, quod factum fuerat Iunonis | |
| instinctu. unde iratus Hercules propter nuptias sibi denegatas, | |
| eversa civitate, interemit Eurytum et Iolen sustulit. {⁴³mille pro | |
| multis.}⁴³ |