| mille labores rege svb evrystheo cuius asperrima | 8.292.1 |
| imperia sustinuerat Hercules voluntate Iunonis: nam hoc est quod | |
| dicit 'fatis Iunonis', id est voluntate: {⁴³vel certe responsis, quae Eurystheo | |
| in Herculem dederat. et quidam bono auspicio 'fatis Iunonis' positum | |
| volunt, hoc est quam etiam Troiani gravem sustinent, ut dei iuventur | 5 |
| exemplo, qui tametsi multis eius instinctu subiacuerit aerumnis, virtute | |
| tamen ad divinitatem pervenerit}⁴³. |