| {⁴³ter circvm iliacos] hoc ad Aeneam referendum est, qui scie- | 1.483.1 |
| bat.}⁴³ ter circvm iliacos apud auctores multa ad sensum, non | |
| ad aspectum possunt referri. tertio enim tractum intellegere pos- | |
| sumus, non in pictura conspicere. unde est et illud "mulcere | |
| alternos et corpora fingere lingua". {⁴³aut certe tale erat in | 5 |
| pictura corpus, ut in eo appareret frequentis raptationis iniuria. sane | |
| huius rei ordo talis est. Patroclus cum iratum Achillem propter Bri- | |
| seidem sublatam ut adversum Troianos pugnaret exorare non posset, | |
| petit ab eo arma quae Peleo Vulcanus fecerat; quibus indutus dum | |
| Achilles crederetur, fugatis Troianis omnibus etiam plurimos interemit, | 10 |
| ipse vero ab Hectore occisus est. quo dolore Achilles conpulsus, inpe- | |
| tratis per matrem a Vulcano armis, Hectorem proelio superatum pere- | |
| mit, eiusque corpus ad currum religatum circa muros Ilii traxit, quod | |
| post placatus auro repensum Priamo reddidit.}⁴³ raptaverat bene | |
| forma usus est frequentativa, per quam ostendit quod per numerum | 15 |
| dixerat. |