| exanimvm exanimus et exanimis dicimus, sicut unanimus | 1.484.1 |
| et unanimis, inermus et inermis. ergo pro nostro arbitrio aut se- | |
| cundae erunt declinationis, aut tertiae; sed a tertia ablativum sin- | |
| gularem in i mittunt, quia communis sunt generis. exanimis autem | |
| est mortuus, ut hic indicat locus, exanimatus vero timens, ut "exa- | 5 |
| nimata sequens inpingeret agmina muris". vendebat in- | |
| genti arte utitur verbis: nam hoc loco, quia pingi potuit, praesens | |
| tempus posuit, superius, quia pingi non potuit, sed referri, perfecto | |
| exsecutus est tempore dicendo 'raptaverat', non 'raptabat'. |