| tvnc manvs avsoniae omnes terrae habitatores aut in- | 8.328.1 |
| digenae sunt aut advenae aut convenae. indigenae sunt inde geniti, | |
| ut de Faunis dixit: advenae de uno loco venientes, ut Satur- | |
| nus: convenae de diversis, ut Ausones et Sicani: {⁴³quamvis quidam | |
| Ausones cognominatos ab Ausone, Vlixis et Circes filio, dicant}⁴³. Sicani | 5 |
| autem secundum non nullos populi sunt Hispaniae, a fluvio Sicori | |
| dicti: Lucanus "Hesperios inter Sicoris non ultimus | |
| amnis". hi duce Siculo venerunt ad Italiam et eam tenuerunt ex- | |
| clusis Aboriginibus. mox ipsi pulsi ab illis quos ante pepulerant, | |
| insulam vicinam Italiae occupaverunt et eam Sicaniam a gentis no- | 10 |
| mine, Siciliam vero a ducis nomine dixerunt: quamquam Thucydides | |
| dicat de Sicilia Italum regem venisse et ab eo esse Italiam appel- | |
| latam. {⁴³alii sic distinguunt 'Sicanae' et subiungunt 'saepius et nomen | |
| posuit Saturnia tellus': semel enim Sicani ex Hispania in Italiam | |
| venisse dicuntur. at Italia plura nomina habuit, dicta est enim Hespe- | 15 |
| ria, Ausonia, Saturnia, Italia.}⁴³ |