| inmani corpore thybris hic Tuscorum rex fuit, qui | 8.330.1 |
| iuxta hunc fluvium pugnans cecidit et ei nomen inposuit: {⁴³vel ut | |
| quidam volunt a Glauco, Minois regis filio, occisus est}⁴³. alii volunt | |
| istum ipsum regem latrocinatum esse circa huius fluminis ripas et | |
| transeuntibus crebras iniurias intulisse, unde Thybris quasi ὕβρις | 5 |
| dictus est ἀπὸ τῆς ὕβρεως, id est ab iniuria: nam amabant maiores | |
| ubi aspiratio erat Θ ponere. {⁴³alii Tiberim, Iani et Camasenae filium, | |
| ibi in bello perisse tradunt. Varro Tiberim a Thebri quodam vel a * * * | |
| qui ibi perierit, dictum tradit.}⁴³ alii, ut supra diximus, | |
| volunt eos qui de Sicilia venerunt, Thybrin dixisse ad similitudinem | 10 |
| fossae Syracusanae, quam fecerunt per iniuriam Afri et Athenien- | |
| ses iuxta civitatis murum: nam quod Livius dicit, ab Albano | |
| rege Tiberino Thybrin dictum, non procedit ideo, quia etiam ante | |
| Albam Thybris dictus invenitur. {⁴³sed hic Alexandrum sequitur, qui | |
| dicit Tiberinum, Capeti filium, venantem in hunc fluvium cecidisse et | 15 |
| fluvio nomen dedisse: nam et a pontificibus indigitari solet.}⁴³ |