| carmentis nymphae monita matris eius, {⁴³quae Nicostrate | 8.336.1 |
| dicta est, sed ideo Carmentis appellata a suis, quod divinatione fata | |
| caneret: nam antique vates carmentes dicebantur, unde etiam librarios | |
| qui eorum dicta perscriberent, carmentarios nuncupatos. alii huius | |
| comites Porrimam et Postvertam tradunt, quia vatibus et praeterita et | 5 |
| futura sunt nota. alii etiam Tiburtem dictam.}⁴³ 'nymphae' autem | |
| maritae dicit: nam graece sponsa νύμφη dicitur. haec autem non | |
| vere nympha fuit, sed vaticinatrix. {⁴³alii nympham ideo dictam, quo- | |
| niam qui res Arcadum scripserunt, tradunt sex feminas ibi fuisse quae | |
| nymphae vocarentur, in quis et Carmentem: proprio ergo vocabulo, non | 10 |
| epitheto poetico usus est.}⁴³ avctor scilicet oraculorum. |