monstrat et aram {⁴³aut}⁴³ quam {⁴³Euander}⁴³ matri fecit ex- 8.337.1
tinctae: {⁴³aut 'aram' pro monumento: aut ideo aram, quia ibi sepulta
est et post excessum dea credita}⁴³. est autem iuxta portam, quae primo
a Carmente Carmentalis dicta est, post scelerata a Fabiis CCCVI,
qui per ipsam in bellum profecti, non sunt reversi. vatis fati- 5
dicae bene addidit 'fatidicae': nam vatem et poetam possumus in-
tellegere, unde solum plenum non erat. ergo tale est ut illud in
Sallustio "in tugurio mulieris ancillae", non quia mulieris statim
et ancillae, si autem ancillae statim et mulieris.