| asylvm retvlit postquam Hercules migravit e terris, | 8.342.1 |
| nepotes eius timentes insidias eorum quos avus adflixerat, Athenis | |
| sibi primi asylum, hoc est templum misericordiae, collocarunt unde | |
| nullus posset abduci, quod etiam Statius dicit, ut "Herculeos fama | |
| est fundasse nepotes". ideo ergo ait 'quod Romulus acer asylum | 5 |
| retulit', hoc est fecit ad imitationem Atheniensis asyli: quod ideo | |
| Romulus fecit, ut haberet advenas plures cum quibus conderet Ro- | |
| mam. {⁴³ergo 'retulit' aut restituit aut nominavit.}⁴³ Iuvenalis | |
| "et tamen ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab | |
| infami gentem deducis asylo". {⁴³sane hoc non ad Euandri perso- | 10 |
| nam adplicatur, quod ipse Aeneae retulerit.}⁴³ |