| gelida monstrat svb rvpe lvpercal sub monte Pa- | 8.343.1 |
| latino est quaedam spelunca, in qua de capro luebatur, id est sacri- | |
| ficabatur: unde et lupercal non nulli dictum putant. alii quod illic | |
| lupa Remum et Romulum nutrierit: alii, quod et Vergilius, locum | |
| esse hunc sacratum Pani, deo Arcadiae, cui etiam mons Lycaeus | 5 |
| in Arcadia consecratus est. et dictus Lycaeus, quod lupos non sinat | |
| in oves saevire. ergo ideo et Euander deo gentis suae sacravit | |
| locum et nominavit lupercal, quod praesidio ipsius numinis lupi a | |
| pecudibus arcerentur. {⁴³sunt qui dicant hunc Πᾶνα ἐνυάλιον, deum | |
| bellicosum: alii Liberum patrem, eo quod capro ei fit divina res, qui | 10 |
| est hostia Liberi propria. in huius similitudinem intecti cultores eius: | |
| cui lupercalia instituta sunt, quia deus pastoralis est. nam Remum et | |
| Romulum ante urbem conditam lupercalia celebrasse eo quod quodam | |
| tempore nuntiatum illis sit latrones pecus illorum abigere: illos togis | |
| positis cucurrisse caesisque obviis pecus recuperasse: id in morem ver- | 15 |
| sum, ut hodieque nudi currant. non nulli propter sterilitatem hoc sa- | |
| crum dicunt a Romulo constitutum, ideoque et puellae de loro capri | |
| caeduntur, ut careant sterilitate et fecundae sint: nam pellem ipsam | |
| capri veteres februm vocabant.}⁴³ |