{⁴³qvis devs dubitando 'quis deus' adfirmat deum esse.}⁴³ 8.352.1
ipsvm credvnt se vidisse iovem in hoc scilicet nemore. sane ad
illud adludit quod primi dicuntur Iovi templa {⁴³et rem divinam}⁴³ fecisse
-{⁴³Aeacus enim primus in Arcadia templum Iovi constituisse dicitur}⁴³—
nec enim longe sunt a Iove Olympico: unde eos dicit Iovem vidisse, 5
et quod ipsi sunt προσέληνοι, ut {⁴³ait}⁴³ Statius "Arcades astris luna-
que priores": licet dicat Sallustius Cretenses primos invenisse reli-
gionem, unde apud eos natus fingitur Iuppiter.